- MELOS
- I.MELOSinsul. oblonga Cretae adiacens, a Borea in Austrum extensa, et urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Rhodiensi, in parte meridionali cum tribus castris. A Peloponneso promontorio Scyllaeum, a Creta Dictynneum habens. Strabo. Inter Cycladas numeratur a Pomponio l. 2. c. 7. Hanc prius (inquit Steph.) Phoenices habitaverunt, unde et BByblus vocata est a Bybliis Phoenicibus, item Zephyria. Hinc Diagoras melius, Socrates, et Aristophanes. Populi Melii. In Thessalia vero populi quidam Melienses dicuntur. Est et vicus Acarnaniae, a quo et Melicus. Porro prior Melos a Callimacho Mimallis dicta est. Milo hodie Sophiano. Gaudet portu capacissimô; 36. mill. pass. a Cydonia, urbe Cretae in Septentrionem, uti 70. a Scyllaeo promontorio in Eurum. Ei adiacet ad Austrum Insul. parva, Antimilo, Baudr. Melon autem hanc, a mali rotunditate dictam volunt, quia, Pliniô l. 4. c. 12. auctore, insularumrotundissima est. Festus a Melo, qui ex Phoenice ad eandem fuerat profectus. Sed Hebraice emlo est plenitudo, vel expletio. Hîc sulpur laudatissimum. Rem de hâc insulâ refert Philosophus in l. Mirabilium quae superat omnem fidem: Φασὶ δὲ καὶ εν Μήλῳ τᾐ νήσῳ εν τοῖς ἐξορυσσομένοις τόποις τῆς γῆς πάλιν ἀναπληρώματα γίγνεςθαι. Vult in effossae locum terram aliam ita succedere, ut fossaper se repleatur. Quodmiraculum, sive verum, sive fictum si modo fuit creditum, potuit dare nomen huic insulae. Porro melo, ide est, pelnitudo Ebraeis, cum defrugibus agitur, maturitatem sonat, nec non coiam et ubertatem. Utrôvis sensu sumpseris, in Melon insulam mire congruit. Theophr. de caus. Plant. l. 4. c. 12. Τὸ γὰρ ἆν περὶ Μῆλον συμβαίνον τῆς τελειώσεως, ωςτε τὸν ὕςτατον σπέιροντα θερίζείν ἅμα τοῖς πρώτοις, ἐπὶ τὴν χώραν ἀνοιςτέον. ὡς ἔυτροφον. Idem habet l. 8. c. 3. Vide Bochart. Geogr. l. 1. c. 14. p. 454. 455. Nicol. Lloydius.II.MELOSoppid. Thessaliae, a Nicia Atheniens. Duce, machinis et fame expugnatum. Hinc Fames Meliaea proverbium. Thucydidi Melios. Vide Melus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.